Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Numbers 16

16:1 ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben 16:2 surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israhel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae et qui tempore concilii per nomina vocabantur 16:3 cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini 16:4 quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem 16:5 locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei 16:6 hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuum 16:7 et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi 16:8 dixitque rursum ad Core audite filii Levi 16:9 num parum vobis est quod separavit vos Deus Israhel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei 16:10 idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis 16:11 et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum
16:12 misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimus 16:13 numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri 16:14 re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus 16:15 iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum 16:16 dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim 16:17 tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum 16:18 quod cum fecissent stantibus Mosen et Aaron 16:19 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini 16:20 locutusque Dominus ad Mosen et Aaron ait 16:21 separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam 16:22 qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet
16:23 et ait Dominus ad Mosen 16:24 praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram 16:25 surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israhel 16:26 dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum 16:27 cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia 16:28 et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis et non ex proprio ea corde protulerim 16:29 si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus 16:30 sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum 16:31 confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum 16:32 et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia 16:33 descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis 16:34 at vero omnis Israhel qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat
16:35 sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum 16:36 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 16:37 praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat turibula quae iacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt 16:38 in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii Israhel 16:39 tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in lamminas adfigens altari 16:40 ut haberent postea filii Israhel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius loquente Domino ad Mosen
16:41 murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israhel sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini 16:42 cumque oreretur seditio et tumultus incresceret 16:43 Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini 16:44 dixitque Dominus ad Mosen 16:45 recedite de medio huius multitudinis etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terra 16:46 dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis iam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit 16:47 quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam iam vastabat incendium obtulit thymiama 16:48 et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit 16:49 fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core 16:50 reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus


Latin Vulgate - Public Domain