Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Numbers 36

36:1 accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt 36:2 tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri 36:3 quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur 36:4 atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat
36:5 respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est 36:6 et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus 36:7 ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua 36:8 et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis 36:9 nec sibi misceantur tribus sed ita maneant 36:10 ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum 36:11 et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui 36:12 de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum 36:13 haec sunt mandata atque iudicia quae praecepit Dominus per manum Mosi ad filios Israhel in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho


Latin Vulgate - Public Domain