Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Numbers 29

29:1 mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum 29:2 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 29:3 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem 29:4 unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem 29:5 et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi 29:6 praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino 29:7 decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea 29:8 offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 29:9 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem 29:10 decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni 29:11 et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum
29:12 quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus 29:13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos 29:14 et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus 29:15 et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim 29:16 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius 29:17 in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 29:18 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 29:19 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 29:20 die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 29:21 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 29:22 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius 29:23 die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 29:24 sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 29:25 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 29:26 die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 29:27 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 29:28 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 29:29 die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 29:30 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 29:31 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 29:32 die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 29:33 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 29:34 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 29:35 die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis 29:36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 29:37 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 29:38 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 29:39 haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis 29:40 (30:1) narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus imperarat


Latin Vulgate - Public Domain