Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Numbers 35

35:1 haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho 35:2 praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis 35:3 urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis 35:4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur 35:5 contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana 35:6 de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida 35:7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis 35:8 ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis
35:9 ait Dominus ad Mosen 35:10 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan 35:11 decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint 35:12 in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur 35:13 de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur 35:14 tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan 35:15 tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit 35:16 si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur 35:17 si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur 35:18 si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur 35:19 propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet 35:20 si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias 35:21 aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit 35:22 quod si fortuito et absque odio 35:23 et inimicitiis quicquam horum fecerit 35:24 et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata 35:25 liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur 35:26 si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt 35:27 fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit 35:28 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam 35:29 haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris 35:30 homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur 35:31 non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur 35:32 exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt 35:33 ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit 35:34 atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel


Latin Vulgate - Public Domain