Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Numbers 5

5:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 5:2 praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo 5:3 tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum 5:4 feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi 5:5 locutus est Dominus ad Mosen dicens 5:6 loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint 5:7 confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint 5:8 sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia 5:9 omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent 5:10 et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit
5:11 locutus est Dominus ad Mosen dicens 5:12 loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens 5:13 dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro 5:14 si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur 5:15 adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium 5:16 offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino 5:17 adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam 5:18 cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit 5:19 adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi 5:20 sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero 5:21 his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur 5:22 ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen 5:23 scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit 5:24 et dabit ei bibere quas cum exhauserit 5:25 tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius 5:26 pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas 5:27 quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo 5:28 quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos 5:29 ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit 5:30 maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt 5:31 maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam


Latin Vulgate - Public Domain