Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Proverbs 19

19:1 melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens
19:2 ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit
19:3 stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo
19:4 divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur
19:5 testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet
19:6 multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti 19:7 fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit
19:8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona
19:9 testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit
19:10 non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus
19:11 doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi
19:12 sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius
19:13 dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier
19:14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens
19:15 pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
19:16 qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur
19:17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei
19:18 erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam
19:19 qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet
19:20 audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis
19:21 multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit
19:22 homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax
19:23 timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi
19:24 abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam
19:25 pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam
19:26 qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix
19:27 non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae
19:28 testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem
19:29 parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus


Latin Vulgate - Public Domain