Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Proverbs 20

20:1 luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens
20:2 sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam
20:3 honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis
20:4 propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
20:5 sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud
20:6 multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet
20:7 iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet
20:8 rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
20:9 quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
20:10 pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum
20:11 ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius
20:12 aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
20:13 noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
20:14 malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur
20:15 est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae
20:16 tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo
20:17 suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo
20:18 cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella
20:19 ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis
20:20 qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
20:21 hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit
20:22 ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
20:23 abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona
20:24 a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam
20:25 ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
20:26 dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
20:27 lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris
20:28 misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius
20:29 exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
20:30 livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris


Latin Vulgate - Public Domain