Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Psalm 10

10:1 (9:22) quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae 10:2 (9:23) in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt 10:3 (9:24) quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi 10:4 (9:25) blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret 10:5 (9:26) nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit 10:6 (9:27) loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo 10:7 (9:28) maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas 10:8 (9:29) sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem 10:9 (9:30) oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum 10:10 (9:31) et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter 10:11 (9:32) dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum
10:12 (9:33) surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum 10:13 (9:34) quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat 10:14 (9:35) vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor 10:15 (9:36) contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies 10:16 (9:37) Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius 10:17 (9:38) desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua 10:18 (9:39) ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra


Latin Vulgate - Public Domain