Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Psalm 109

109:1 (107:14) in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros 109:2 (108:1) pro victoria David canticum(108:2) Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est 109:3 (108:3) locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra 109:4 (108:4) pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam 109:5 (108:5) et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea
109:6 (108:6) constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius 109:7 (108:7) cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum 109:8 (108:8) fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter 109:9 (108:9) sint filii eius pupilli et uxor eius vidua 109:10 (108:10) instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis 109:11 (108:11) scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius 109:12 (108:12) non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius 109:13 (108:13) fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius 109:14 (108:14) redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur 109:15 (108:15) sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum 109:16 (108:16) eo quod non est recordatus facere misericordiam 109:17 (108:17) et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret 109:18 (108:18) et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius 109:19 (108:19) sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur 109:20 (108:20) haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam
109:21 (108:21) tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me 109:22 (108:22) quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus 109:23 (108:23) quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta 109:24 (108:24) genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo 109:25 (108:25) et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum 109:26 (108:26) adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam 109:27 (108:27) et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam 109:28 (108:28) maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur 109:29 (108:29) induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua 109:30 (108:30) confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum 109:31 (108:31) quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius


Latin Vulgate - Public Domain