Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Psalm 118

118:1 (117:1) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 118:2 (117:2) dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius 118:3 (117:3) dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius 118:4 (117:4) dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius 118:5 (117:5) cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus 118:6 (117:6) Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo 118:7 (117:7) Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me 118:8 (117:8) melius est sperare in Domino quam sperare in homine 118:9 (117:9) melius est sperare in Domino quam sperare in principibus 118:10 (117:10) omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas 118:11 (117:11) circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas 118:12 (117:12) circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas 118:13 (117:13) inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me 118:14 (117:14) fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem 118:15 (117:15) vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum 118:16 (117:16) dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem 118:17 (117:17) non moriar sed vivam et narrabo opera Domini 118:18 (117:18) corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me
118:19 (117:19) aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino 118:20 (117:20) haec est porta Domini iusti intrabunt in eam 118:21 (117:21) confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem 118:22 (117:22) lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli 118:23 (117:23) a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris 118:24 (117:24) haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea 118:25 (117:25) obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro 118:26 (117:26) benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini 118:27 (117:27) Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris 118:28 (117:28) Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te 118:29 (117:29) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius


Latin Vulgate - Public Domain