Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Psalm 119

119:1 (118:1) aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini 119:2 (118:2) beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum 119:3 (118:3) nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
119:4 (118:4) tu mandasti praecepta tua custodire nimis 119:5 (118:5) utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua 119:6 (118:6) tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua
119:7 (118:7) confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae 119:8 (118:8) praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis
119:9 (118:9) beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua
119:10 (118:10) in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis
119:11 (118:11) in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi
119:12 (118:12) benedictus tu Domine doce me praecepta tua
119:13 (118:13) in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui 119:14 (118:14) in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis 119:15 (118:15) in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas 119:16 (118:16) iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua
119:17 (118:17) gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua
119:18 (118:18) revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua
119:19 (118:19) advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua
119:20 (118:20) desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore
119:21 (118:21) increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis
119:22 (118:22) aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi
119:23 (118:23) etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua
119:24 (118:24) sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei
119:25 (118:25) deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum
119:26 (118:26) vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam 119:27 (118:27) viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis
119:28 (118:28) destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum 119:29 (118:29) viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi
119:30 (118:30) viam fidei elegi iudicia tua proponebam 119:31 (118:31) adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me 119:32 (118:32) viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum
119:33 (118:33) he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium 119:34 (118:34) doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde
119:35 (118:35) deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui 119:36 (118:36) inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam
119:37 (118:37) averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
119:38 (118:38) suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum
119:39 (118:39) averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona
119:40 (118:40) ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me
119:41 (118:41) vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum 119:42 (118:42) et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo
119:43 (118:43) et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi 119:44 (118:44) et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra
119:45 (118:45) et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi 119:46 (118:46) et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar 119:47 (118:47) et delectabor in mandatis tuis quae dilexi 119:48 (118:48) et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis
119:49 (118:49) zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti
119:50 (118:50) haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me
119:51 (118:51) superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi
119:52 (118:52) recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
119:53 (118:53) horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam
119:54 (118:54) carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae
119:55 (118:55) recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam 119:56 (118:56) hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi
119:57 (118:57) heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum
119:58 (118:58) deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum
119:59 (118:59) recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua 119:60 (118:60) festinavi et non neglexi custodire mandata tua
119:61 (118:61) funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus
119:62 (118:62) medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
119:63 (118:63) particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua
119:64 (118:64) misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me
119:65 (118:65) teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum 119:66 (118:66) bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
119:67 (118:67) antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi
119:68 (118:68) bonus tu et beneficus doce me praecepta tua
119:69 (118:69) adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua 119:70 (118:70) incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar
119:71 (118:71) bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua
119:72 (118:72) melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti
119:73 (118:73) ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua
119:74 (118:74) qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi
119:75 (118:75) scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me
119:76 (118:76) sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo 119:77 (118:77) veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea
119:78 (118:78) confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis 119:79 (118:79) revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum
119:80 (118:80) fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar
119:81 (118:81) caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi 119:82 (118:82) consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me
119:83 (118:83) et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus
119:84 (118:84) quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium
119:85 (118:85) foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam 119:86 (118:86) omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi 119:87 (118:87) paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua
119:88 (118:88) secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui
119:89 (118:89) lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo 119:90 (118:90) in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat 119:91 (118:91) iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi
119:92 (118:92) nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea
119:93 (118:93) in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me
119:94 (118:94) tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi
119:95 (118:95) me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo
119:96 (118:96) omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
119:97 (118:97) mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea
119:98 (118:98) super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi 119:99 (118:99) super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea 119:100 (118:100) super senes intellexi quia praecepta tua servavi
119:101 (118:101) ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua
119:102 (118:102) a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me
119:103 (118:103) quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo 119:104 (118:104) praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii
119:105 (118:105) nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae
119:106 (118:106) iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae
119:107 (118:107) adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum
119:108 (118:108) voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me
119:109 (118:109) anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus 119:110 (118:110) posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi
119:111 (118:111) hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt 119:112 (118:112) inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem
119:113 (118:113) samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi
119:114 (118:114) protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi
119:115 (118:115) recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei
119:116 (118:116) confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea 119:117 (118:117) auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter
119:118 (118:118) abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum 119:119 (118:119) quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua 119:120 (118:120) horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui
119:121 (118:121) ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me 119:122 (118:122) sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi
119:123 (118:123) oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
119:124 (118:124) fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me 119:125 (118:125) servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua
119:126 (118:126) tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam
119:127 (118:127) propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium 119:128 (118:128) propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui
119:129 (118:129) fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea
119:130 (118:130) ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos
119:131 (118:131) os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam
119:132 (118:132) respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum
119:133 (118:133) gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati
119:134 (118:134) redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua
119:135 (118:135) vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua
119:136 (118:136) rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam
119:137 (118:137) sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum 119:138 (118:138) praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis
119:139 (118:139) consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei
119:140 (118:140) probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum
119:141 (118:141) parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus
119:142 (118:142) iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas
119:143 (118:143) tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea 119:144 (118:144) iusta testimonia tua semper doce me et vivam
119:145 (118:145) coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam 119:146 (118:146) invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua
119:147 (118:147) surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans 119:148 (118:148) praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis
119:149 (118:149) vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
119:150 (118:150) adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt 119:151 (118:151) prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas
119:152 (118:152) a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea
119:153 (118:153) res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus 119:154 (118:154) iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me
119:155 (118:155) longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt
119:156 (118:156) misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me
119:157 (118:157) multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi
119:158 (118:158) vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt
119:159 (118:159) vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me
119:160 (118:160) caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae
119:161 (118:161) sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum
119:162 (118:162) gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa
119:163 (118:163) mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi
119:164 (118:164) septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae
119:165 (118:165) pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
119:166 (118:166) expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci
119:167 (118:167) custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis 119:168 (118:168) custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
119:169 (118:169) thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me 119:170 (118:170) veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me
119:171 (118:171) fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua
119:172 (118:172) loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta
119:173 (118:173) sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi 119:174 (118:174) desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea
119:175 (118:175) vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi
119:176 (118:176) erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus


Latin Vulgate - Public Domain