Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Psalm 27

27:1 (26:1) David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo 27:2 (26:2) cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt 27:3 (26:3) si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam 27:4 (26:4) unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius 27:5 (26:5) abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui 27:6 (26:6) in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino
27:7 (26:7) audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me 27:8 (26:8) tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram 27:9 (26:9) ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus 27:10 (26:10) pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me 27:11 (26:11) ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos 27:12 (26:12) ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium 27:13 (26:13) ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium 27:14 (26:14) expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum


Latin Vulgate - Public Domain