Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Psalm 42

42:1 (41:1) pro victoria doctissimi filiorum Core(41:2) sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus 42:2 (41:3) sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam 42:3 (41:4) fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus 42:4 (41:5) horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis 42:5 (41:6) quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius
42:6 (41:7) Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo 42:7 (41:8) abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt 42:8 (41:9) per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae 42:9 (41:10) dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico 42:10 (41:11) cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus 42:11 (41:12) quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo


Latin Vulgate - Public Domain