Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 5

5:1 victori pro hereditatibus canticum David(5:2) verba mea audi Domine intellege murmur meum 5:2 (5:3) rex meus et Deus meus 5:3 (5:4) quia te deprecor Domine mane audies vocem meam 5:4 (5:5) mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu 5:5 (5:6) nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum 5:6 (5:7) odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
5:7 (5:8) ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo 5:8 (5:9) Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam 5:9 (5:10) non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae 5:10 (5:11) sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te 5:11 (5:12) et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum 5:12 (5:13) quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum


Latin Vulgate - Public Domain