Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 50

50:1 (49:1) canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius 50:2 (49:2) de Sion perfecta decore Deus apparuit 50:3 (49:3) veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida 50:4 (49:4) vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum 50:5 (49:5) congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio 50:6 (49:6) et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper
50:7 (49:7) audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum 50:8 (49:8) non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper 50:9 (49:9) non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos 50:10 (49:10) mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium 50:11 (49:11) scio omnes aves montium et universitas agri mecum est 50:12 (49:12) si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius 50:13 (49:13) numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam 50:14 (49:14) immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua 50:15 (49:15) et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me
50:16 (49:16) impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo 50:17 (49:17) qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te 50:18 (49:18) si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua 50:19 (49:19) os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum 50:20 (49:20) sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium 50:21 (49:21) haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos 50:22 (49:22) intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet 50:23 (49:23) qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei


Latin Vulgate - Public Domain