64:1 (63:3)
absconde
me
a
consilio
malignorum
a
tumultu
operantium
iniquitatem
64:2 (63:4)
qui
exacuerunt
quasi
gladium
linguam
suam
tetenderunt
sagittam
suam
verbum
amarissimum
64:3 (63:5)
ut
sagittarent
in
absconditis
simplicem
64:4 (63:6)
subito
sagittabunt
eum
et
non
timebunt
confortaverunt
sibi
sermonem
pessimum
narraverunt
ut
absconderent
laqueos
dixerunt
quis
videbit
nos
64:5 (63:7)
scrutati
sunt
iniquitates
defecerunt
scrutantes
scrutinio
cogitationibus
singulorum
et
corde
profundo
64:6 (63:8)
sagittabit
ergo
eos
Deus
iaculo
repentino
inferentur
plagae
eorum
64:7 (63:9)
et
corruent
in
semet
ipsos
linguis
suis
fugient
omnes
qui
viderint
eos
64:8 (63:10)
et
timebunt
omnes
homines
et
adnuntiabunt
opus
Dei
et
opera
eius
intellegent
64:9 (63:11)
laetabitur
iustus
in
Domino
et
sperabit
in
eo
et
exultabunt
omnes
recti
corde
64:10 (64:1)
victori
carmen
David
cantici(64:2)
tibi
silens
laus
Deus
in
Sion
et
tibi
reddetur
votum