Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 73

73:1 (72:3) quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns 73:2 (72:4) quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum 73:3 (72:5) in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur 73:4 (72:6) ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi 73:5 (72:7) processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis 73:6 (72:8) inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes 73:7 (72:9) posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra 73:8 (72:10) propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis 73:9 (72:11) et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso 73:10 (72:12) ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias 73:11 (72:13) ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas 73:12 (72:14) et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis 73:13 (72:15) dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui 73:14 (72:16) et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis
73:15 (72:17) donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum 73:16 (72:18) verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum 73:17 (72:19) quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint 73:18 (72:20) quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges 73:19 (72:21) quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans 73:20 (72:22) et ego insipiens et nescius
73:21 (72:23) quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum 73:22 (72:24) et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me 73:23 (72:25) quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra 73:24 (72:26) consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum 73:25 (72:27) quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te 73:26 (72:28) mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas 73:27 (73:1) eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae 73:28 (73:2) recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti


Latin Vulgate - Public Domain