Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 76

76:1 (75:4) ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper 76:2 (75:5) lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis 76:3 (75:6) spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas 76:4 (75:7) ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus 76:5 (75:8) tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua 76:6 (75:9) de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit
76:7 (75:10) cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper 76:8 (75:11) quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris 76:9 (75:12) vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili 76:10 (75:13) auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae 76:11 (76:1) victori per Idithun psalmus Asaph(76:2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me 76:12 (76:3) in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea


Latin Vulgate - Public Domain