Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Romans 15

15:1 debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere 15:2 unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem 15:3 etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me 15:4 quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus
15:5 Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum 15:6 ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi
15:7 propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei 15:8 dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum 15:9 gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo 15:10 et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius 15:11 et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi 15:12 et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt
15:13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti
15:14 certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere 15:15 audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo 15:16 ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto
15:17 habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum 15:18 non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis 15:19 in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi 15:20 sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem 15:21 sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent
15:22 propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos 15:23 nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis 15:24 cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero 15:25 nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis 15:26 probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem 15:27 placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis 15:28 hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam 15:29 scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam
15:30 obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum 15:31 ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis 15:32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum 15:33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen


Latin Vulgate - Public Domain