Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Romans 3

3:1 quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis 3:2 multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei 3:3 quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit 3:4 est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris 3:5 si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico 3:6 absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum 3:7 si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor 3:8 et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est 3:9 quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse 3:10 sicut scriptum est quia non est iustus quisquam 3:11 non est intellegens non est requirens Deum 3:12 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum 3:13 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum 3:14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est 3:15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem 3:16 contritio et infelicitas in viis eorum 3:17 et viam pacis non cognoverunt 3:18 non est timor Dei ante oculos eorum
3:19 scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo 3:20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati 3:21 nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis 3:22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio 3:23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei 3:24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu 3:25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum 3:26 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu 3:27 ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei 3:28 arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis 3:29 an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium 3:30 quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem 3:31 legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus


Latin Vulgate - Public Domain