1:1 Paulus
servus
Dei
apostolus
autem
Iesu
Christi
secundum
fidem
electorum
Dei
et
agnitionem
veritatis
quae
secundum
pietatem
est
1:2 in
spem
vitae
aeternae
quam
promisit
qui
non
mentitur
Deus
ante
tempora
saecularia
1:3 manifestavit
autem
temporibus
suis
verbum
suum
in
praedicatione
quae
credita
est
mihi
secundum
praeceptum
salvatoris
nostri
Dei
1:4 Tito
dilecto
filio
secundum
communem
fidem
gratia
et
pax
a
Deo
Patre
et
Christo
Iesu
salvatore
nostro
1:5 huius
rei
gratia
reliqui
te
Cretae
ut
ea
quae
desunt
corrigas
et
constituas
per
civitates
presbyteros
sicut
ego
tibi
disposui
1:6 si
quis
sine
crimine
est
unius
uxoris
vir
filios
habens
fideles
non
in
accusatione
luxuriae
aut
non
subditos
1:7 oportet
enim
episcopum
sine
crimine
esse
sicut
Dei
dispensatorem
non
superbum
non
iracundum
non
vinolentum
non
percussorem
non
turpilucri
cupidum
1:8 sed
hospitalem
benignum
sobrium
iustum
sanctum
continentem
1:9 amplectentem
eum
qui
secundum
doctrinam
est
fidelem
sermonem
ut
potens
sit
et
exhortari
in
doctrina
sana
et
eos
qui
contradicunt
arguere
1:10 sunt
enim
multi
et
inoboedientes
vaniloqui
et
seductores
maxime
qui
de
circumcisione
sunt
1:11 quos
oportet
redargui
qui
universas
domos
subvertunt
docentes
quae
non
oportet
turpis
lucri
gratia
1:12 dixit
quidam
ex
illis
proprius
ipsorum
propheta
Cretenses
semper
mendaces
malae
bestiae
ventres
pigri
1:13 testimonium
hoc
verum
est
quam
ob
causam
increpa
illos
dure
ut
sani
sint
in
fide
1:14 non
intendentes
iudaicis
fabulis
et
mandatis
hominum
aversantium
se
a
veritate
1:15 omnia
munda
mundis
coinquinatis
autem
et
infidelibus
nihil
mundum
sed
inquinatae
sunt
eorum
et
mens
et
conscientia
1:16 confitentur
se
nosse
Deum
factis
autem
negant
cum
sunt
abominati
et
incredibiles
et
ad
omne
opus
bonum
reprobi