Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Titus 2

2:1 tu autem loquere quae decet sanam doctrinam 2:2 senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia 2:3 anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes 2:4 ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant 2:5 prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei 2:6 iuvenes similiter hortare ut sobrii sint 2:7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem 2:8 verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis 2:9 servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes 2:10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus
2:11 apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus 2:12 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo 2:13 expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi 2:14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum
2:15 haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat


Latin Vulgate - Public Domain