Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Habakkuk 1

1:1 onus quod vidit Abacuc propheta 1:2 usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis 1:3 quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior 1:4 propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum
1:5 aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur 1:6 quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua 1:7 horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur 1:8 leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum 1:9 omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem 1:10 et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam 1:11 tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui
1:12 numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum 1:13 mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se 1:14 et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem 1:15 totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit 1:16 propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus 1:17 propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet


Latin Vulgate - Public Domain