Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Hosea 13

13:1 loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est 13:2 et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes 13:3 idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario 13:4 ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me
13:5 ego cognovi te in deserto in terra solitudinis 13:6 iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei 13:7 et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum 13:8 occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos
13:9 perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum 13:10 ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes 13:11 dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea 13:12 conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius 13:13 dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum 13:14 de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis 13:15 quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis 13:16 (14:1) pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur


Latin Vulgate - Public Domain