Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Isaiah 32

32:1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt 32:2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta 32:3 non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt 32:4 et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane 32:5 non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior 32:6 stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat 32:7 fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium 32:8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit
32:9 mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum 32:10 post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet 32:11 obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros 32:12 super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili 32:13 super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis 32:14 domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum 32:15 donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur 32:16 et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit 32:17 et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum 32:18 et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta 32:19 grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas 32:20 beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini


Latin Vulgate - Public Domain