Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Job 10

10:1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae 10:2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices 10:3 numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves 10:4 numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis 10:5 numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora 10:6 ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris 10:7 et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
10:8 manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me 10:9 memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me 10:10 nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti 10:11 pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me 10:12 vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum 10:13 licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris
10:14 si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris 10:15 et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria 10:16 et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias 10:17 instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me 10:18 quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret 10:19 fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum 10:20 numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum 10:21 antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine 10:22 terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans


Latin Vulgate - Public Domain