Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Job 13

13:1 ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula 13:2 secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum 13:3 sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio 13:4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum 13:5 atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes 13:6 audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite 13:7 numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos 13:8 numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini 13:9 aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis 13:10 ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis 13:11 statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos 13:12 memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae
13:13 tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit 13:14 quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis 13:15 etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam 13:16 et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita 13:17 audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris 13:18 si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar 13:19 quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor 13:20 duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar 13:21 manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat 13:22 et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi
13:23 quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi 13:24 cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum 13:25 contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris 13:26 scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae 13:27 posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti 13:28 qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea


Latin Vulgate - Public Domain