12:1 ecce
autem
in
Ephraim
orta
seditio
est
nam
transeuntes
contra
aquilonem
dixerunt
ad
Iepthae
quare
vadens
ad
pugnam
contra
filios
Ammon
vocare
nos
noluisti
ut
pergeremus
tecum
igitur
incendimus
domum
tuam
12:2 quibus
ille
respondit
disceptatio
erat
mihi
et
populo
meo
contra
filios
Ammon
vehemens
vocavique
vos
ut
mihi
praeberetis
auxilium
et
facere
noluistis
12:3 quod
cernens
posui
in
manibus
meis
animam
meam
transivique
ad
filios
Ammon
et
tradidit
eos
Dominus
in
manus
meas
quid
commerui
ut
adversum
me
consurgatis
in
proelium
12:4 vocatis
itaque
ad
se
cunctis
viris
Galaad
pugnabat
contra
Ephraim
percusseruntque
viri
Galaad
Ephraim
quia
dixerat
fugitivus
est
Galaad
de
Ephraim
et
habitat
in
medio
Ephraim
et
Manasse
12:5 occupaveruntque
Galaaditae
vada
Iordanis
per
quae
Ephraim
reversurus
erat
cumque
venisset
ad
ea
de
Ephraim
numero
fugiens
atque
dixisset
obsecro
ut
me
transire
permittas
dicebant
ei
Galaaditae
numquid
Ephrateus
es
quo
dicente
non
sum
12:6 interrogabant
eum
dic
ergo
sebboleth
quod
interpretatur
spica
qui
respondebat
tebboleth
eadem
littera
spicam
exprimere
non
valens
statimque
adprehensum
iugulabant
in
ipso
Iordanis
transitu
et
ceciderunt
in
illo
tempore
de
Ephraim
quadraginta
duo
milia
12:7 iudicavitque
Iepthae
Galaadites
Israhel
sex
annis
et
mortuus
est
ac
sepultus
in
civitate
sua
Galaad
12:8 post
hunc
iudicavit
Israhel
Abessan
de
Bethleem
12:9 qui
habuit
triginta
filios
et
totidem
filias
quas
emittens
foras
maritis
dedit
et
eiusdem
numeri
filiis
suis
accepit
uxores
introducens
in
domum
suam
qui
septem
annis
iudicavit
Israhel
12:10 mortuusque
est
ac
sepultus
in
Bethleem
12:11 cui
successit
Ahialon
Zabulonites
et
iudicavit
Israhelem
decem
annis
12:12 mortuusque
est
ac
sepultus
in
Zabulon
12:13 post
hunc
iudicavit
in
Israhel
Abdon
filius
Hellel
Farathonites
12:14 qui
habuit
quadraginta
filios
et
triginta
ex
eis
nepotes
ascendentes
super
septuaginta
pullos
asinarum
et
iudicavit
in
Israhel
octo
annis
12:15 mortuusque
est
ac
sepultus
in
Farathon
terrae
Ephraim
in
monte
Amalech