Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Matthew 27

27:1 mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent 27:2 et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi 27:3 tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus 27:4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris 27:5 et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit 27:6 principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est 27:7 consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum 27:8 propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem 27:9 tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel 27:10 et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus
27:11 Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis 27:12 et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit 27:13 tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia 27:14 et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer 27:15 per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent 27:16 habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas 27:17 congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus 27:18 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum 27:19 sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum 27:20 princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent 27:21 respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban 27:22 dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus 27:23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur 27:24 videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis 27:25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros
27:26 tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur 27:27 tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem 27:28 et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei 27:29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum 27:30 et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius 27:31 et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent 27:32 exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius
27:33 et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus 27:34 et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere 27:35 postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes 27:36 et sedentes servabant eum 27:37 et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum 27:38 tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris 27:39 praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua 27:40 et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce 27:41 similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes 27:42 alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei 27:43 confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum 27:44 id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei 27:45 a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam 27:46 et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me 27:47 quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste 27:48 et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere 27:49 ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum
27:50 Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum 27:51 et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt 27:52 et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt 27:53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis 27:54 centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste 27:55 erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei 27:56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei
27:57 cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu 27:58 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus 27:59 et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda 27:60 et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit 27:61 erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum 27:62 altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum 27:63 dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam 27:64 iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore 27:65 ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis 27:66 illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus


Latin Vulgate - Public Domain