Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Proverbs 6

6:1 fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam 6:2 inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus 6:3 fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum 6:4 ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae 6:5 eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis
6:6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam 6:7 quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem 6:8 parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat 6:9 usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo 6:10 paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias 6:11 et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus
6:12 homo apostata vir inutilis graditur ore perverso 6:13 annuit oculis terit pede digito loquitur 6:14 pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat 6:15 huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam 6:16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius 6:17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem 6:18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum 6:19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias
6:20 conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae 6:21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo 6:22 cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis 6:23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae 6:24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae 6:25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius 6:26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit 6:27 numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant 6:28 aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius 6:29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam 6:30 non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam 6:31 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet 6:32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam 6:33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur 6:34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae 6:35 nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima


Latin Vulgate - Public Domain