Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 106

106:1 (104:45) ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia 106:2 (105:1) alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 106:3 (105:2) quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius 106:4 (105:3) beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore 106:5 (105:4) recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo
106:6 (105:5) ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua 106:7 (105:6) peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus 106:8 (105:7) patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro 106:9 (105:8) salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam 106:10 (105:9) et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto 106:11 (105:10) et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici 106:12 (105:11) et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit
106:13 (105:12) et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius 106:14 (105:13) cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius 106:15 (105:14) et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine 106:16 (105:15) dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum 106:17 (105:16) et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini 106:18 (105:17) aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram 106:19 (105:18) et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios 106:20 (105:19) fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile 106:21 (105:20) et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum 106:22 (105:21) obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto 106:23 (105:22) mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum 106:24 (105:23) dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret 106:25 (105:24) et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius 106:26 (105:25) et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini 106:27 (105:26) et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto 106:28 (105:27) et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris 106:29 (105:28) et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum 106:30 (105:29) et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga 106:31 (105:30) stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio 106:32 (105:31) et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum 106:33 (105:32) et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos
106:34 (105:33) quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis 106:35 (105:34) non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis 106:36 (105:35) et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum 106:37 (105:36) et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum 106:38 (105:37) et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus 106:39 (105:38) et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus 106:40 (105:39) et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis 106:41 (105:40) iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam 106:42 (105:41) et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos 106:43 (105:42) et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum 106:44 (105:43) multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas 106:45 (105:44) et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes 106:46 (105:45) et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae 106:47 (105:46) et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos 106:48 (105:47) salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te


Latin Vulgate - Public Domain