Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 144

144:1 (142:12) et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus 144:2 (143:1) David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum 144:3 (143:2) misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi 144:4 (143:3) Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum 144:5 (143:4) homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens 144:6 (143:5) Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt 144:7 (143:6) mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos 144:8 (143:7) extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum
144:9 (143:8) quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii 144:10 (143:9) Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi 144:11 (143:10) qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo 144:12 (143:11) libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii 144:13 (143:12) ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi 144:14 (143:13) promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris 144:15 (143:14) tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris


Latin Vulgate - Public Domain