Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 90

90:1 (89:1) oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione 90:2 (89:2) antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es 90:3 (89:3) convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam 90:4 (89:4) quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna 90:5 (89:5) percutiente te eos somnium erunt 90:6 (89:6) mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur
90:7 (89:7) consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus 90:8 (89:8) posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui 90:9 (89:9) omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens 90:10 (89:10) dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus 90:11 (89:11) quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam
90:12 (89:12) ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti 90:13 (89:13) revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis 90:14 (89:14) imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris 90:15 (89:15) laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala 90:16 (89:16) appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum 90:17 (89:17) et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma


Latin Vulgate - Public Domain