Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Psalm 91

91:1 (90:1) qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur 91:2 (90:2) dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum 91:3 (90:3) quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum 91:4 (90:4) in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis 91:5 (90:5) scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno 91:6 (90:6) a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie 91:7 (90:7) cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit 91:8 (90:8) verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes
91:9 (90:9) tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum 91:10 (90:10) non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo 91:11 (90:11) quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis 91:12 (90:12) in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus 91:13 (90:13) super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem 91:14 (90:14) quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum 91:15 (90:15) invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo 91:16 (90:16) longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum


Latin Vulgate - Public Domain