Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Psalm 92

92:1 (91:1) psalmus cantici in die sabbati(91:2) bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime 92:2 (91:3) ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte 92:3 (91:4) in decacordo et in psalterio in cantico in cithara 92:4 (91:5) quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo 92:5 (91:6) quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae 92:6 (91:7) vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud
92:7 (91:8) germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum 92:8 (91:9) tu autem Excelsus in aeternum Domine 92:9 (91:10) ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem 92:10 (91:11) et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi 92:11 (91:12) et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea 92:12 (91:13) iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur 92:13 (91:14) transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt 92:14 (91:15) adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt 92:15 (91:16) adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo


Latin Vulgate - Public Domain