Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Exodus 40

40:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 40:2 mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii 40:3 et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum 40:4 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis 40:5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones 40:6 et ante illud altare holocausti 40:7 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua 40:8 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius 40:9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur 40:10 altare holocausti et omnia vasa eius 40:11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum 40:12 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua 40:13 40:14 40:15 (40:13) indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum
40:16 (40:14) fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus 40:17 (40:15) igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum 40:18 (40:16) erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas 40:19 (40:17) et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat 40:20 (40:18) posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper 40:21 (40:19) cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem 40:22 (40:20) posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum 40:23 (40:21) ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi 40:24 (40:22) posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi 40:25 (40:23) locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini 40:26 (40:24) posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum 40:27 (40:25) et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus 40:28 (40:26) posuit et tentorium in introitu tabernaculi 40:29 (40:27) et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat 40:30 (40:28) labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua 40:31 (40:29) laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes 40:32 (40:30) cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus 40:33 (40:31) erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
40:34 (40:32) operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud 40:35 (40:33) nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat 40:36 (40:34) si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas 40:37 (40:35) si pendebat desuper manebant in eodem loco 40:38 (40:36) nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas


Latin Vulgate - Public Domain