Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

1 Corinthians 5

5:1 omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat 5:2 et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit 5:3 ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est 5:4 in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu 5:5 tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu 5:6 non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit
5:7 expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus 5:8 itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
5:9 scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis 5:10 non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse 5:11 nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere 5:12 quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis 5:13 nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis


Latin Vulgate - Public Domain