Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

2 Timothy 3

3:1 hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa 3:2 et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti 3:3 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate 3:4 proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei 3:5 habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita 3:6 ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis 3:7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes 3:8 quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem 3:9 sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit
3:10 tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam 3:11 persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus 3:12 et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur 3:13 mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes 3:14 tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris 3:15 et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu 3:16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia 3:17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus


Latin Vulgate - Public Domain