Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 33

33:1 (32:1) laudate iusti Dominum rectos decet laudatio 33:2 (32:2) confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei 33:3 (32:3) cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo 33:4 (32:4) quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide 33:5 (32:5) diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra 33:6 (32:6) verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum 33:7 (32:7) congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos 33:8 (32:8) timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis 33:9 (32:9) quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit 33:10 (32:10) Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum 33:11 (32:11) consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione
33:12 (32:12) beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi 33:13 (32:13) de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam 33:14 (32:14) de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae 33:15 (32:15) fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum 33:16 (32:16) non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis 33:17 (32:17) fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit 33:18 (32:18) ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius 33:19 (32:19) ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame 33:20 (32:20) anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est 33:21 (32:21) in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus 33:22 (32:22) sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te


Latin Vulgate - Public Domain