Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Hosea 10

10:1 vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris 10:2 divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum 10:3 quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis 10:4 loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri 10:5 vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eo 10:6 siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua 10:7 transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae 10:8 et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos
10:9 ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis 10:10 iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas 10:11 Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob 10:12 seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiam 10:13 arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum 10:14 consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisa 10:15 sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum


Latin Vulgate - Public Domain