1:1 Paulus
apostolus
non
ab
hominibus
neque
per
hominem
sed
per
Iesum
Christum
et
Deum
Patrem
qui
suscitavit
eum
a
mortuis
1:2 et
qui
mecum
sunt
omnes
fratres
ecclesiis
Galatiae
1:3 gratia
vobis
et
pax
a
Deo
Patre
et
Domino
nostro
Iesu
Christo
1:4 qui
dedit
semet
ipsum
pro
peccatis
nostris
ut
eriperet
nos
de
praesenti
saeculo
nequam
secundum
voluntatem
Dei
et
Patris
nostri
1:5 cui
est
gloria
in
saecula
saeculorum
amen
1:6 miror
quod
sic
tam
cito
transferimini
ab
eo
qui
vos
vocavit
in
gratiam
Christi
in
aliud
evangelium
1:7 quod
non
est
aliud
nisi
sunt
aliqui
qui
vos
conturbant
et
volunt
convertere
evangelium
Christi
1:8 sed
licet
nos
aut
angelus
de
caelo
evangelizet
vobis
praeterquam
quod
evangelizavimus
vobis
anathema
sit
1:9 sicut
praediximus
et
nunc
iterum
dico
si
quis
vobis
evangelizaverit
praeter
id
quod
accepistis
anathema
sit
1:10 modo
enim
hominibus
suadeo
aut
Deo
aut
quaero
hominibus
placere
si
adhuc
hominibus
placerem
Christi
servus
non
essem
1:11 notum
enim
vobis
facio
fratres
evangelium
quod
evangelizatum
est
a
me
quia
non
est
secundum
hominem
1:12 neque
enim
ego
ab
homine
accepi
illud
neque
didici
sed
per
revelationem
Iesu
Christi
1:13 audistis
enim
conversationem
meam
aliquando
in
iudaismo
quoniam
supra
modum
persequebar
ecclesiam
Dei
et
expugnabam
illam
1:14 et
proficiebam
in
iudaismo
supra
multos
coetaneos
in
genere
meo
abundantius
aemulator
existens
paternarum
mearum
traditionum
1:15 cum
autem
placuit
ei
qui
me
segregavit
de
utero
matris
meae
et
vocavit
per
gratiam
suam
1:16 ut
revelaret
Filium
suum
in
me
ut
evangelizarem
illum
in
gentibus
continuo
non
adquievi
carni
et
sanguini
1:17 neque
veni
Hierosolyma
ad
antecessores
meos
apostolos
sed
abii
in
Arabiam
et
iterum
reversus
sum
Damascum
1:18 deinde
post
annos
tres
veni
Hierosolyma
videre
Petrum
et
mansi
apud
eum
diebus
quindecim
1:19 alium
autem
apostolorum
vidi
neminem
nisi
Iacobum
fratrem
Domini
1:20 quae
autem
scribo
vobis
ecce
coram
Deo
quia
non
mentior
1:21 deinde
veni
in
partes
Syriae
et
Ciliciae
1:22 eram
autem
ignotus
facie
ecclesiis
Iudaeae
quae
erant
in
Christo
1:23 tantum
autem
auditum
habebant
quoniam
qui
persequebatur
nos
aliquando
nunc
evangelizat
fidem
quam
aliquando
expugnabat
1:24 et
in
me
clarificabant
Deum